- PAROPSIS
- PAROPSISGraece Παροψὶς, escarium vas. Fest.Suetonius Galbâ c. 12. Ordinario dispensatoribreviariumr rationum offerenti, paropsidem leguminis, pro sedislitate ac diligentia, porrexit. Sed et sic dicebatur medica illa compositio Medeae, quâ aegris vigorem ac sanitatem restituendo, in lebete homines recoquere a Poetisfingebatur. Unde Lycophron. Cassandr. ubi de Aesone, Medoae ope vigori pristino restituto,——— λεβητι δαιτρευθεὶς δέμας,elixus immiti rogo.Nempe Medea, ut ait Fulgtntius Mytheolog. l. 2. eius naturae florem invenit, qui capillos albos nigrosve faciendi potestatem habebat, quô omnibus a canitie liberari volentibus capillos nigros apparere fecit. Invenit quoque prima lavacri cuiusdam calidi usum vim Medicam habentis, quô volentibus omnibus medebatur, atque haec quidem non in publico, sed clam agebat, ne quis Medicorum talia addisceret. Haec vero compositio, quâ utebatur, παροψὶς dicebatur. Quicumque igitur hâc paropsi utebantur, agiliores prorsus sanioresque fiebant. Ex hoc Medae praeparationem hanc quicumque videbant, lebetes scilicet, lignum et ignem, homines elixando a Medea coqui existimabant. Pro Paropsis, cum vas escarium notat, parapsis, legi iubet Gruterus, apud Martial. l. 11. Epigr. 27. sed repugnat Casaubon. ad Sueton. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.